HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXV: De diebus azymorum, et agno paschali

#Exod. XI#Levit. XXII

Iterum dixit Dominus ad Moysen: Mensis iste erit vobis primus in mensibus anni. Hic est Aprilis, id est lunatio Aprilis quae in Martio saepe inchoat. Hic dicitur ab Hebraeis Nisan, apud Aegyptios Pharmuti, apud Macedones Xanticus. Voluit quippe Dominus Judaeos a caeteris nationibus differre sicut religione, et charactere circumcisionis, ita ex temporali ratione. Romani enim ex traditione Numae Pompilii primum mensem ponunt Januarium, quia tunc incipit sol ascendere post solstitium hiemale. Arabes inchoant annum post solstitium aestivum. Congruentius videtur fieri ab Hebraeis in Martio, in quo et mundus conditus legitur. In Aprili ergo caeremoniali differunt a nobis; in temporali conveniunt nobiscum. Et adjecit Dominus: Decima die mensis hujus tollet domus quaeque agnum; vel si non poterit agnum, saltem hoedum. Quod si non sufficiet numerus domus ad esum agni, assumet de domo vicina domui suae juxta numerum animarum quae sufficiant ad esum agni; et erit masculus, anniculus, id est unius anni, sine macula, non quidem velleris, sed corporis quod in Levitico determinatur: Si caecum fuerit, si fractum, etc.et sumptum de grege servabitis eum in domo usque ad quartam decimam diem, et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel, quaeque domus scilicet suum, ad vesperam, et tingetis cum fasciculo hyssopi utrumque postem, et superliminare sanguine, edentes carnes nocte illa assas igni, nec coctum quid de ea aqua, aut crudum, id est semicoctum ex festinatione, et azymos panes cum lactucis agrestibus, quarum amaritudo amaritudinem servitutis memoraret in sempiternum. Caput cum intestinis vorabitis, et pedibus. Si quid residuum fuerit, igni comburetis, quia, ut ait Josephus, crematum sursum ferri solet, et elevatio ignis elevationem ab eis pestis, quae vastavit Aegyptios significavit, nec comedet de eo incircumcisus. De modo etiam comedendi ait: Renes vestros accingetis, calceamenta habentes in pedibus, tenentes baculos in manibus, os non frangetis, nec de carnibus foras mittetis, et comedetis festinanter. Est enim Phase, id est transitus Domini. Dicta est autem nox illa transitus, quia transivit in ea angelus per Aegyptum percutiens primogenita ab homine usque ad pecus, et transivit super tecta Hebraeorum linita, vel illita sanguine. Et aggressus est Israel iter transeundi ab Aegypto. Iterumque ait Dominus: Diem hunc habebitis solemnem, et in monumentum, in generationibus vestris cultu sempiterno. Septem diebus azyma comedetis, prima dies erit sancta et venerabilis, similiter et septima. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent. Patet quod mediis diebus poterant operari. Ex hoc etiam patet quia Sabbatum erat eis solemnius quovis festo, quantum ad otium, in quo nec ad vescendum licebat operari. Inde potuit esse, quod mulieres in ipso die solemni Paschae potuerunt parare unguenta ad ungendum Dominum, quod Sabbato non licuisset. In Ezechiele festum in prima die Aprilis legitur, et in septima quod non hic. Et regressi filii Israel, fecerunt sicut praecepit Dominus Moysi et Aaron, et congregati sunt decima quarta luna in finibus Aegypti circa Ramessen. Tamen Josephus dicit eos congregatos decima luna, et vix exspectasse quartam decimam.